Keine Beschreibung vorhanden
Sprache | Bezeichnung | Beschreibung | Auch bekannt als |
---|---|---|---|
Deutsch | [aq]Commodè adhuc hìc quaeritur: Utrum ad Decus Poëmatis pertineat, immiscere ei Nomina Deorum Gentilium, eorumque Fabulas? Nos respondemus, quòd non! Quam vis enim sint, qui putent, omnem Ornatum Carminis, omnemque Dictionem Poëticam in eo ipso consistere, ut mendacia afferantur Ethnicorum, suisque rebus applicentur, nos tamen dissentimus toti, seriò & citra jocum afferentes, illud Christianum Poëtam minimè decere, utpotè qui Sacras habet Literas, è quibus, tanquam è profundissimo thesauro, omnis generis inventiones depromi possunt, ut ita Idolorum nomina, citra ullum Carminis detrimentum, oprimô exulent jure. Quodsi tamen quis superstitione perversâ captus sit, ac si omne Decus Carmen amitteret, si excludantur Gentilium Fabulae & Iodolorum Nomina, ille remotivè, aut cum additamento quodam, ex quo, quid de istis sentiamus, cognosci possit, mentionem eorum faciat[/aq] |
Keine Beschreibung vorhanden |