{"entities":{"Q3950":{"pageid":4041,"ns":120,"title":"Item:Q3950","lastrevid":25391,"modified":"2025-01-31T13:51:54Z","type":"item","id":"Q3950","labels":{"de":{"language":"de","value":"[aq]Commod\u00e8 adhuc h\u00ecc quaeritur: Utrum ad Decus Po\u00ebmatis pertineat, immiscere ei Nomina Deorum Gentilium, eorumque Fabulas? Nos respondemus, qu\u00f2d non! Quam vis enim sint, qui putent, omnem Ornatum Carminis, omnemque Dictionem Po\u00ebticam in eo ipso consistere, ut mendacia afferantur Ethnicorum, suisque rebus applicentur, nos tamen dissentimus toti, seri\u00f2 & citra jocum afferentes, illud Christianum Po\u00ebtam minim\u00e8 decere, utpot\u00e8 qui Sacras habet Literas, \u00e8 quibus, tanquam \u00e8 profundissimo thesauro, omnis generis inventiones depromi possunt, ut ita Idolorum nomina, citra ullum Carminis detrimentum, oprim\u00f4 exulent jure. Quodsi tamen quis superstitione pervers\u00e2 captus sit, ac si omne Decus Carmen amitteret, si excludantur Gentilium Fabulae & Iodolorum Nomina, ille remotiv\u00e8, aut cum additamento quodam, ex quo, quid de istis sentiamus, cognosci possit, mentionem eorum faciat[/aq]"}},"descriptions":{},"aliases":{},"claims":{"P86":[{"mainsnak":{"snaktype":"value","property":"P86","hash":"d93194b72e51d026d9b1df36e7bfefaca2bd952c","datavalue":{"value":{"entity-type":"item","numeric-id":118,"id":"Q118"},"type":"wikibase-entityid"},"datatype":"wikibase-item"},"type":"statement","id":"Q3950$534A1FF5-7FD1-4950-9873-C16D59F1FD85","rank":"normal"}]},"sitelinks":{}}}}