[aq]Quae tamen exempla quod integra non adscripsi pleno undique numero, spes facit, fieri adhuc posse, ut junctim, unoque corpore, in publicum, DACHII praesertim, Viri, vatisque ad decus & laudem Musarum in universum omnium nati factique, mittantur. Haec autem universa, quantulacunque sunt caeteroquin, quod vestro inscripta nomine luci commisi, beneficii exigebat memoria, quod vobis ego & filius meus nuper admodum debemus, quando stipendio Burckhardiano inclyto, quo frui poteratis, cedere spontè in uti-[S]litatem nostram voluistis. Atque ita in Patrem & filium pater & filius, in Filium inde unicum, hinc item unicus, grati sumus pro viribus, dum ultra meritum vos benefici fuistis. Quibus proinde nec in posterum colendis, venerandis, si vires abfuerint, animus abfuturus est unquam. DEUS T. O. M. Vos ambos, fulcrum & spem patriae, familiae ac nominis columnam unicam, sospites quam diutissimè, & incolumes conservet. Tubingae, ipsis Cal. Julii, Anni salutaris M. DC. LXXIV[/aq]. (Q653)

Keine Beschreibung vorhanden
Sprache Bezeichnung Beschreibung Auch bekannt als
Deutsch
[aq]Quae tamen exempla quod integra non adscripsi pleno undique numero, spes facit, fieri adhuc posse, ut junctim, unoque corpore, in publicum, DACHII praesertim, Viri, vatisque ad decus & laudem Musarum in universum omnium nati factique, mittantur. Haec autem universa, quantulacunque sunt caeteroquin, quod vestro inscripta nomine luci commisi, beneficii exigebat memoria, quod vobis ego & filius meus nuper admodum debemus, quando stipendio Burckhardiano inclyto, quo frui poteratis, cedere spontè in uti-[S]litatem nostram voluistis. Atque ita in Patrem & filium pater & filius, in Filium inde unicum, hinc item unicus, grati sumus pro viribus, dum ultra meritum vos benefici fuistis. Quibus proinde nec in posterum colendis, venerandis, si vires abfuerint, animus abfuturus est unquam. DEUS T. O. M. Vos ambos, fulcrum & spem patriae, familiae ac nominis columnam unicam, sospites quam diutissimè, & incolumes conservet. Tubingae, ipsis Cal. Julii, Anni salutaris M. DC. LXXIV[/aq].
Keine Beschreibung vorhanden

    Aussagen